monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 80, 3
'Nobis interim tantus labor, si tamen orantibus vobis Deus annuerit , idcirco susceptus est, non ut calumniosorum ora (quod fieri non potest, licet forte etiam hoc Deus faciet) clauderemus; sed ut proficere ad scientiam rerum volentibus, materiam praeberemus. Illud sane omnem, qui hos libros vel descripturus est, vel lecturus, in conspectu Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti contestor atque convenio, per futuri regni fidem, per resurrectionis ex mortuis sacramentum, per illum qui praeparatus est diabolo et angelis suis aeternum ignem, sic non illum locum aeterna haereditate possideat, ubi est fletus et stridor dentium ; et ubi ignis eorum non extinguetur, et vermis eorum non morietur , ne quis addat aliquid huic scripturae, ne auferat, ne inferat, ne immutet; sed conferat cum exemplaribus, unde scripserit, et emendet ad litteram, et distinguat, et inemendatum vel non distinctum codicem non habeat; ne sensuum difficultas, si distinctus codex non sit, maiores obscuritates legentibus generet.'